Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 5.15.1 | Cic. Fam. 5.15.4 (English) | >>Cic. Fam. 5.16.1 |
5.15.2
quid enim ? ad amicosne confugiam ?
quam multi sunt ? habuimus enim fere communis ; quorum alii occiderunt , alii nescio quo pacto obduruerunt . tecum vivere possem equidem et maxime vellem ; vetustas , . amor , consuetudo , studia paria ; quod vinclum , quaeso , dest nostrae coniunctionis ? possumusne igitur esse una ? nec
me hercule intellego quid impediat ; sed certe adhuc non fuimus , cum essemus vicini in Tusculano , in Puteolano ; nam quid dicam in urbe ? in qua cum forum commune sit , vicinitas non requiritur .
5.15.3
sed casu nescio quo in ea tempora nostra aetas incidit , ut cum maxime florere nos oporteret , tum vivere etiam puderet . quod enim esse poterat mihi perfugium spoliato et domesticis et forensibus ornamentis atque solaciis ? Litterae , credo , quibus utor adsidue ; quid enim aliud facere possum ? sed nescio quo modo ipsae illae excludere me a portu et perfugio videntur et
quasi exprobrare , quod in ea vita maneam , in qua nihil insit nisi propagatio miserrimi temporis
5.15.4
hic tu me abesse urbe miraris , in qua domus nihil delectare possit , summum sit odium temporum , hominum , fori , curiae ? itaque sic litteris utor , in quibus consumo omne tempus , non ut ab iis
medicinam perpetuam , sed ut exiguam oblivionem doloris petam .
5.15.5
quod si id egissemus ego atque tu , quod ne in mentem quidem nobis veniebat propter cotidianos metus , omne tempus una fuissemus , neque me valetudo tua offenderet neque te maeror meus . quod quantum fieri poterit
consequamur ; quid enim est utrique nostrum aptius ? propediem te igitur videbo .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 5.15.1 | Cic. Fam. 5.15.4 (English) | >>Cic. Fam. 5.16.1 |